6620. Ex illis {1}sciri potest quam infinita quoque insunt unicuique rei Verbi, nam hoc a Domino per caelum descendit, tametsi illud apparet iis quibus clausae sunt ideae, sicut simplicissimum. De hac re quondam locutus sum cum spiritibus qui negarunt aliquid intus in Verbo latere, et dicebam quod infinita (c)et ineffabilia inibi essent quae ab illis non {2}possunt percipi qui habent ideas clausas, quare {3}non aliud quam sensum litteralem admittunt, quem interpretantur ad favorem suorum principiorum et cupiditatum, et sic praecludunt sibi aditum ad illa quae inibi recondita sunt, ac ipsas suas ideas vel exinaniunt vel compingunt. Tunc quoque {4}ostendebatur qualis idea cogitationis apparet cum clausa est, et qualis cum aperta, hoc enim in luce caeli {5}facile ostendi potest; idea clausa apparuit instar puncti nigri in quo non aliquid visibile; at idea aperta sicut lucidum in quo velut flammeum ad quod singula ibi spectabant; flammeum repraesentabat Dominum, et quae ad illum spectabant, repraesentabant caelum; et dictum quod in unaquavis idea quae a Domino, sit imago totius caeli, quia ab Ipso Qui est caelum. @1 constare$ @2 possent$ @3 nec$ @4 ostensum$ @5 manifeste$