Arcana Coelestia (Elliott) n. 6624

Previous Number Next Number See English 

6624. Quia homo ex sensuali cogitat, talia ei obscura sunt, immo ita obscura ut nesciat quid idea, et imprimis quod cogitatio sit distincta in ideas sicut loquela in voces, ei enim apparet cogitatio continua et non discreta, cum tamen ideae cogitationis sunt voces spirituum, (c)ac ideae cogitationis adhuc {1}interioris voces angelorum; ideae, quia sunt voces loquelae, etiam sunt sonorae inter spiritus et angelos; inde cogitatio hominis tacita est audibilis spiritibus et angelis, {2}quando Domino ita placet. Quam perfectae sunt ideae cogitationis {3}prae vocibus loquelae, constare potest ex eo quod homo intra minutum possit plura cogitare quam potest eloqui aut scribere per horam; tum quoque constare potuit ex loquela cum spiritibus et angelis, tunc enim momento implevi rem communem singularibus, adjuncta affectione, inde (t)angeli et spiritus distincte capiebant omnia, et multo plura quae apparebant circum rem illam sicut nimbus. @1 interiores$ @2 quod a multa experientia scire datum est$ @3 quam voces$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church