6630. Sed sapientia illa antiqua successu temporis decrevit; quantum enim genus humanum a bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum se removit, tantum etiam a sapientia, quia tantum se removit e caelo; inde est quod homo ab interno homine factus sit externus, et hoc successive.