6632. Inde quoque est quod doctrina charitatis, quae tanti pretii fuerat apud antiquos, hodie inter res deperditas sit; quis enim hodie novit quid in genuino sensu est charitas, et quid in genuino sensu est proximus? cum tamen illa doctrina tot et tantis arcanis abundat ut quoad millesimam partem non describi queat; tota Scriptura Sacra non aliud est quam doctrina amoris et charitatis; quod etiam Dominus docet, dicendo, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tot anima tua et in tota mente tua; hoc est primum et magnum mandatum: secundum simile est illi, Amabis proximum tuum sicut teipsum: ex his duobus mandatis Lex et Prophetae pendent Matth. xxii 35-38 [A.V. 37-40];
`Lex et Prophetae' sunt Verbum in omnibus et singulis.