6643. `Et Joseph fuit in Aegypto': quod significet quod caeleste internum esset in naturali, constat (c)ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877, 6224; et ex significatione `Aegypti' quod sit naturale, de qua n. 6147, (x)6252. Quod caeleste internum esset in naturali ubi scientifica, et ibi disponeret omnia, repraesentatum est per quod Josephus factus sit dominus super totam {1}terram Aegypti, et {2} quod praefectus sit domui Pharaonis; hoc repraesentatum est quia in sensu interno de instauratione Ecclesiae `spiritualis' ageretur et quia naturale non posset fieri Ecclesia nisi ibi caeleste internum esset et ageret omnia; sed de his videantur quae prius, n. 6275, 6284, 6299, 6451, 6587, dicta sunt. @1 i a Domino$ @2 illum$