6647. `Et filii Israelis fructificabantur et producebantur': quod significet quod vera Ecclesiae crescerent quoad bonum, constat ex {1}repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint vera spiritualia, de qua n. 5414, 5879, et quod sint Ecclesia, n. 6637; ex significatione `fructificari' quod sit crescere quoad bonum, de qua n. 43, 55, 913 983, 2846, 2847, 3146; et ex significatione `produci' quod sit derivatio ulterior; cum enim Ecclesia apud hominem instaurata est, tunc bonum continue crescit et derivatur tam in interno quam quoque versus externum, et inibi. Quod apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt bonum crescat per vera, prius saepe ostensum est; nam homo Ecclesiae spiritualis non perceptionem habet, sicut homo Ecclesiae caelestis quare nec scit quid bonum Ecclesiae seu spirituale, nisi per vera; quapropter cum homo illius Ecclesiae regeneratur, vera excitantur a Domino per angelos qui apud illum, et inde in bonum ducitur cum autem ille homo regeneratus est, tunc simul et verum et bonum excitantur, et sic ducitur {2}; sed apud {3}hominem spiritualis Ecclesiae, tale est bonum quale est verum, et (t)inde talis conscientia, quae (t)ei est' sicut perceptio, secundum quam vivit. @1 significatione$ @2 i a Domino$ @3 illum$