Arcana Coelestia (Elliott) n. 6649

Previous Number Next Number See English 

6649. `Et impleta terra illis': quod significet usque ad plenum Ecclesiae, constat ex significatione `impleri' quod sit plenum; et (c)a significatione `terrae' quod sit Ecclesia, de qua n. 82, 662, 1066, 1067, 1262, {1}1411, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4447, 4535, 5577; {2}per `terram Goschen' ubi nunc erant filii Israelis, {3}significatur Ecclesia; quod ibi Ecclesia, antequam filii Israelis venerunt in terram Canaanem, {4} constat ex sequentibus, quod nempe ibi non plagae, quae alibi in Aegypto, tum quod ibi lux, cum alibi tenebrae, Exod. x 21-23; et quod (x)sic terra illa {5}esset prorsus separata a reliquis terris in Aegypto; et quoque constat ex eo quod per `terram Goschen' significetur medium seu intimum in naturali, n. 5910, 6028, 6031, 6068, ita Ecclesia; nam in intimo {6}naturalis est (t)Ecclesia spiritualis. @1 Before 662$ @2 hic, terra$ @3 nam hic erat$ @4 i quod ibi tunc Ecclesia$ @5 separata prorsus esset$ @6 naturali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church