6655. `Age, prudentia utamur illi': quod significet astum, constat ex significatione `prudentiae,' cum dicitur a malis qui abalienati sunt a vero et bono, quod sit astus, nam id quod mali agunt ex astu, et quoque ex dolo, vocant prudentiam. (m){1}De astu qui significatur per prudentiam, licet hic aliquid memorare: qui in malo sunt, omnes {2} astum vocant prudentiam,(n) {3}nec in alio ponunt intelligentiam et sapientiam; qui tales sunt in mundo, pejores fiunt in altera vita, et ibi {4}ex astu contra bona et vera continue {5} agunt; {6}et apud illos pro intelligentibus et sapientibus {7}agnoscuntur qui per falsa infirmare et destruere posse sibi videntur vera, quacumque arte aut malitia hoc fiat {8}. Inde constare potest cum homines intra Ecclesiam prudentiam ponunt in astu, quales sunt, quod nempe (t)illis communicatio sit cum infernis; qui {9} veri homines Ecclesiae sunt, tantum remoti sunt ab astu ut prorsus abhorreant illum, et qui eorum sunt sicut angeli, volunt si fieri posset, ut mens eorum aperta sit, et pateat cuivis manifeste {10}quid cogitant, {11}nam non nisi quam bonum intendunt erga proximum, et si malum apud aliquem {12}vident, excusant; aliter {2} qui in malo sunt, illi timent ne quicquam quod cogitant et volunt, eluceat, nam non nisi quam malum {13}intendunt proximo, {14} si bonum, est pro se; et si bonum faciunt, est modo in externa forma ut appareant {15} lucri et honoris causa; sciunt enim quod bonum et verum, justum et aequum, tum honestum, vim latentem fortem habeant attrahendi {16}animos, etiam malorum. @1 Inde hic per prudentia uti, quia dictum a Pharaone est astus: quia de astu qui significatur per prudentiam, agitur; licet de prudentia illa, quae astus$ @2 i illi$ @3 d imo nec i nam non$ @4 astum$ @5 i, quantum possunt,$ @6 quare ibi$ @7 agnoscunt modo illos$ @8 i, sive dolo fiat, sive astu, sive alia malitia$ @9 i enim$ @10 quod$ @11 causa est quia$ @12 Before apud$ @13 S had cogitant de then deleted cogitant and overwrote intendunt$ @14 i et$ @15 i boni, famae, et inde$ @16 animas$