6658. `Et ascendet e terra': quod significet quod sic instaurata erit Ecclesia, constat ex significatione `ascendere' quod sit elevari, nempe versus interiora quae Ecclesiae, de qua n. 3084, 4539, 4969, 5406, 5817, 6007; et ex significatione `terrae,' hic terrae Goschen, quod sit Ecclesia, de qua supra n. 6649. {1} Elevari versus interiora {2}, quod significatur per `ascendere e terra et venire in terram Canaanem,' est quod instaurata erit Ecclesia; {3} apud hominem quidem Ecclesia instaurata est cum ex affectione bonum agit, sed usque non plene instaurata est quam postquam pugnaverit contra mala et falsa, ita postquam {4}sustinuerit tentationes; dein fit ille vere Ecclesia, et tunc introducitur in caelum, quod repraesentatur per filiorum Israelis introductionem in terram Canaanem. @1 i Inde$ @2 i Ecclesiae$ @3 i nam$ @4 sustinuit$