Arcana Coelestia (Elliott) n. 6663

Previous Number Next Number See English 

6663. `Et quemadmodum afflixerunt illum, ita multiplicabatur': quod significet quod secundum infestationes vera crescerent, constat ex significatione `affigere' quod sit infestatio, et ex significatione `multiplicari' quod sit crescere quoad vera, de qua supra n. 6656. Haec quomodo se habent, quia non absque experientia ex illis quae fiunt in altera vita, hodie non sciri possunt, dicendum est: plerique spiritus qui e mundo veniunt, et vixerunt vitam praeceptorum Domini, antequam elevari {1}possunt in caelum, et ibi adjungi societatibus, infestantur a malis et falsis {2} apud illos ob finem ut illa removeantur, videatur n. 6639, nam impura sunt quae contraxerunt in vita corporis, quae nullatenus concordant cum caelo; infestationes fiunt per {3}immersiones in sua mala et falsa, {4} in quibus cum sunt, spiritus qui in similibus malis et falsis sunt adsunt, et allaborant omni modo illo a vero et bono abducere; sed usque non altius in sua mala e falsa immerguntur quam ut influxus per angelos a Domino praevaleat, {5} hoc fit exactitudine sicut ad libram; ex causa ut qui infestatur appareat (x)sibi in libero esse, et sic ex se contra mala et falsa {6} pugnare cum agnitione tamen, si non tunc usque postea, quod a Domino omnis vis resistendi fuerit, videatur n. 1937, 1947, 2881, 5660; cum hoc fit, tunc non modo firmantur vera et bona quae prius implantata sunt, sed etiam plura insinuantur; hoc {7} omnis pugna spiritualis in qua pugnans fit victor, secum habet; quod ita sit, etiam a communi 2 experientia patet, qui enim defendit sententiam suam contra alios qui eam impugnant, is confirmat se magis in sua sententia, et quoque tunc plura confirmantia pro sua sententia, quae prius non animadverterat, ut et plura negantia pro opposita, invenit, ac ita se in sententia sua firmat, et quoque illam pluribus illustrat; cum pugnis spiritualibus adhuc perfectius se habet quia pugna fit in spiritu, ac de {8}bonis et veris, ac imprimis quia Dominus adest et per angelos ducit, nam agitur de vita et salute aeterna; {9} in talibus pugnis commune est quod Dominus omnia mala quae inferna intendunt vertat in bonum, quare nec permittitur plura et alia mala producere quam quae in bonum conveniens ei qui in pugna est verti {10}queunt; causa quod ita fiat, ducit originem ex eo quod regnum Domini sit regnum (m)usuum, quapropter nihil ibi fieri potest quam unde bonum.(n) Ex his nunc constare potest quomodo intelligendum quod vera secundum infestationes {11}crescant, quae (x)significantur per `quemadmodum afflixerunt illum, ita multiplicabatur.' @1 queunt$ @2 i quae$ @3 immersionem$ @4 i quae contraxerant in vita corporis,$ @5 i et$ @6 i sua$ @7 i enim$ @8 veris et bonis$ @9 i et$ @10 queant$ @11 crescerent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church