6676. `Si filius ille, et occidetis illum': quod significet si verum, quod quo modo (x)possent, destruerent, (x)constat ex significatione `filii' quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex significatione `occidere' quod sit destruere, nam dicitur de vero; sed destruerent modo quo possent, nam mali apud bonos vera destruere non possunt.