Arcana Coelestia (Elliott) n. 6691

Previous Number Next Number See English 

6691. Vers. 22. Et praecepit Pharao omni populo suo, dicendo, Omnem filium qui nascitur, in flumen (x)projicietis illum, et omnem filiam vivificetis. `Et praecepit Pharao omni populo suo' significat influxum communem in (x)scientifica contraria veris Ecclesiae: `dicendo, Omnem filium qui nascitur in flumen projiciatis illum' significat quod omnia vera quae apparent immergerent falsis: `et omnem filiam vivificetis' significat quod bonum non aggrederentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church