6703. EXODI CAPUT SECUNDUM DOCTRINA CHARITATIS
Quia ante capita Libri Exodi institutum est tradere doctrinam charitatis, primum dicendum est quid proximus, ille enim est erga quem charitas exercenda; nisi enim scitur qui sunt proximus, charitas (t)potest exerceri simili modo absque distinctione aeque erga malos quam erga bonos; unde charitas non fit charitas, mali enim ex benefactis malefaciunt proximo, sed boni benefaciunt.