Arcana Coelestia (Elliott) n. 6706

Previous Number Next Number See English 

6706. Discrimina proximi, quae homo Ecclesiae omnino scire debet ut sciat quale charitatis, se habent secundum bonum quod est apud unumquemvis; et quia omne bonum procedit a Domino, est Dominus in supremo sensu ac in supereminente gradu Proximus a Quo origo; inde sequitur quod quantum Domini quisque apud se habet, tantum sit proximus, et quia nullus simili modo recipit Dominum, hoc est, bonum quod ab Ipso procedit, idcirco nec unus simili modo est proximus ac alter; omnes enim quicumque in caelis sunt et omnes quicumque in terris differunt bono; nusquam datur apud duos bonum prorsus unum et idem; varium erit ut unumquodvis per se subsistat. Sed omnia illa varia, ita omnia discrimina proximi quae se habent secundum receptionem Domini, hoc est, secundum receptionem boni ab Ipso procedentis, nusquam aliquis homo, ne quidem angelus, scire potest, sed modo in communi, ita generi et horum aliquot species; nec Dominus plus ab homine Ecclesiae requirit quam ut vivat secundum id quod scit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church