6708. Quod proximus sit secundum quale boni, patet a Domini parabola de illo qui Incidit in latrones, quem semimortuum sacerdos praeterivit et quoque Levita; sed, Samarita, postquam obligavit vulnera ejus et infudit oleum et vinum, sustulit super proprium jumentum, et duxit in deversorium, et curam ejus habuit; hic, quia bonum charitatis exercuit, proximus dicitur, Luc. x 29-37;
inde sciri potest quod `proximus' sint qui in bono; at qui in malo, quidem proximus {1}sunt, sed {2} prorsus alio respectu; et quia ita, aliter illis benefaciendum est; {3}at de his, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicendum. @1 sint$ @2 i in$ @3 sed$