Arcana Coelestia (Elliott) n. 6724

Previous Number Next Number See English 

6724. `Et bituminavit illam bitumine et pice': quod significet bonum mixtum malis et falsis, constat ex significatione `bituminis' quod sit bonum mixtum malis; et ex significatione `picis' quod sit bonum mixtum falsis; quod `bitumen' et `pix' illa significent, inde est quia in se ignea sunt, et per `igneum' in Verbo significatur bonum, et in opposito sensu malum; sed quia sulfurea sunt et quoque nigra, significant malum et falsum, ut apud Esaiam, Dies ultionis Jehovae, convertentur torrentes ejus in picem, et pulvis ejus in sulfur, et erit terra ejus in picem ardentem, xxxiv 8, 9;

`pix' et `sulfur' pro falsis et malis: inde nunc est quod per `bituminavit illam bitumine et pice' significetur bonum mixtum malis et falsis. 2 Quod ipsam rem attinet, quod nempe circum verum Divinum esset bonum mixtum malis et falsis, nemo potest intelligere nisi sciat quomodo se habet cum reformatione hominis; is cum reformatur, quoad internum suum tenetur a Domino in bono et vero, at quoad externum immittitur in sua mala et falsa, consequenter inter spiritus infernales qui in illis malis et falsis sunt, hi circum volitant, et {1}intentant omni modo perdere illum; sed bonum et verum quae per internum influunt illum ita tutum reddunt ut spiritus infernales ne hilum damni queant inferre; quod enim interius agit, hoc immensum praevalet super id quod exterius agit, nam interius quia purius agit in singula ipsaque individua exterioris, et sic externum ad sui nutum disponit; {2}sed tunc erit bonum et verum in externo, in quo influxus ab interno figi potest, ita potest bonum esse inter mala et falsa, et tamen in tuto esse'; in hunc statum mittitur omnis qui reformatur, ita {3} mala et falsa, in quibus est, removentur, ac bona et vera loco illorum {4}inseruntur. 3 Hoc arcanum nisi sciatur, nequaquam sciri potest cur circum Divinum Verum apud hominem sint bona mixta malis et falsis, quae {5}significantur per {6}bitumen et picem, quibus arcula in qua positus fuit infans bituminata fuit. Sciendum porro quod bonum misceri possit cum malis et {7} falsis, sed usque ideo non conjunguntur, unum enim fugit alterum, et ex lege ordinis se a se mutuo {8}separant; bonum enim est caeli, (c)ac malum et falsum est inferni, ideo sicut caelum et infernum (m)separata sunt, ita quoque omnia et singula quae inde se separant.(n) @1 after modo$ @2 non autem agit exterius in interius, n. 6322$ @3 i enim$ @4 implantantur$ @5 significatur$ @6 picem et bitumen$ @7 i cum$ @8 continue removent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church