Arcana Coelestia (Elliott) n. 6738

Previous Number Next Number See English 

6738. `Et dixit, De natis Hebraeorum hic': quod significet quod ab ipsa Ecclesia esset, constat ex significatione `Hebraeorum' quod sint illa quae Ecclesiae, de qua n. 6675, 6684; ita `nati Hebraeorum' sunt qui ab ipsa Ecclesia. Quod `Hebraei' significent illa quae sunt Ecclesiae, est quia cum desiit Antiqua Ecclesia, incepit Ecclesia Hebraea, quae erat altera Ecclesia Antiqua; haec Ecclesia plura ex repraesentativis et significativis Ecclesiae Antiquae retinuit, et quoque Jehovam agnovit; inde est quod per `Hebraeos' significetur Ecclesia; de Ecclesia Hebraea videatur n. 1238, 1241, 1343, 4516, 4517, 4874, 5136.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church