Arcana Coelestia (Elliott) n. 6740

Previous Number Next Number See English 

6740. `Num ibo et vocabo tibi mulierem nutricem ex Hebraeis?': quod significet perceptionem quod insinuandum ei bonum ab ipsa Ecclesia, constat ex significatione `mulieris nutricis' quod sit insinuatio boni, de qua n. 4563, nam per `lac' quod nutrix insinuat significatur bonum veri, seu quod idem, caeleste spirituale, n. 2184; et ex significatione `Hebraearum' quod sint illa quae sunt Ecclesiae, de qua n. 6675, 6684; quod sit perceptio quod insinuandum bonum inde, significatur per `dixit, Num ibo et vocabo?' nam in sensu interno intelligitur verum boni cui est perceptio, in sensu autem litterae intelligitur puella, cui non perceptio. `Nutrix' quod sit insinuatio boni, patet quoque apud Esaiam, Afferent filios tuos in sinu, et filiae tuae super humero apportabuntur; et erunt reges nutricii tui, et dominae illorum nutrices (x)tuae, xlix 22, 23;

`reges nutricii' pro insinuatione veri quod intelligentiae; `dominae nutrices' pro insinuatione boni quod sapientiae: apud eundem, Attolle oculos tuos circumcirca et vide, omnes congregantur, veniunt ad te, filii tui e longinquo veniunt, et filiae tuae ad latus a nutricibus apportantur, lx 4;

`filii qui e longinquo veniunt' pro veris apud gentes quae quia procul a vero Ecclesiae sunt, dicuntur `e longinquo venire'; `filiae quae ad latus a nutricibus apportantur' pro bonis quae continue insinuantur; sunt enim `filiae' bona, et `nutrices' quae insinuant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church