Arcana Coelestia (Elliott) n. 675

Previous Number Next Number See English 

675. Quod dicatur 'avis secundum speciem suam, bestia secundum speciem suam, et reptile secundum speciem suam,' sciendum quod apud unumquemvis hominem intellectualium et voluntariorum dentur innumera genera et innumerabiliores adhuc species, quae inter se distinctissima sunt, tametsi homo hoc nescit; sed in regeneratione hominis depromit Dominus omnia et singula suo ordine, ea separat et disponit, ut ad vera et bona possint flecti et cum illis conjungi; et hoc cum varietate secundum status, qui quoque innumerabiles sunt: omnia illa usque nusquam in aeternum perfici possunt, quippe unumquodvis genus, unaquaevis species, et unusquisque status, indefinita comprehendit in simplici et magis in composito; homo ne quidem scit quod hoc sit, minus scire potest quomodo regeneratur; hoc est quod Dominus dicit ad Nicodemum de regeneratione hominis, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, at qui non scis unde venit aut quo abit, sic est omnis qui generatus est a spiritu, Joh. iii 8.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church