6755. `Et factum in diebus illis, et crevit Moscheh': quod significet cum status illi perstarent, et incrementum in veris scientificis, constat ex significatione `dierum' quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; inde `factum in diebus illis' est cum status illi perstarent; et ex significatione `crescere' quod sit incrementum, ut supra n. 6749; quod incrementum in veris scientificis, patet; ab illis quae mox prius n. 6751 explicata sunt.