Arcana Coelestia (Elliott) n. 6765

Previous Number Next Number See English 

6765. `Et dixit improbo, Quare percutis socium tuum?': quod significet increpationem quod unus alterius fidem destruere vellet, constat ex significatione `improbi' quod sit qui non in vero fidei sed usque intra Ecclesiam; sunt enim intra Ecclesiam qui in vero fidei et sunt qui non in vero, ut constare potest ex variis haeresibus; qui in haeresi, seu in non vero fidei sunt, hic intelliguntur per `improbum'; ex significatione `percutere' quod sit destruere, {1}ut supra n. 6758; et ex significatione `socii' quod sit qui in vero fidei; cum enim per `improbum' significatur qui in non vero fidei, per `socium' significatur qui in vero fidei; `socius' dicitur, non `frater,' tametsi uterque Hebraeus {2}, quia inimici; quod increpatio sit patet. Cum his ita se habet: cum regeneratur homo, mittitur in pugnas contra falsa, et tunc tenetur a Domino in vero, sed {3}in illo vero quod sibi persuaserat verum esse, ex hoc vero pugnatur contra falsum; ex vero non genuino etiam pugnari potest, modo (t)sit tale ut conjungi aliquo modo possit cum bono, et conjungitur cum bono per innocentiam, nam innocentia est medium conjunctionis; inde est quod regenerari queant intra Ecclesiam ex quacumque doctrina, sed illi prae aliis qui in veris genuinis sunt. @1 de qua$ @2 i erat$ @3 non ita in vero genuino, sed in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church