Arcana Coelestia (Elliott) n. 6775

Previous Number Next Number See English 

6775. `Et sacerdoti Midianis septem filiae': quod significet sancta Ecclesiae illius, constat ex significatione `filiarum sacerdotis' quod sint illa quae sunt Ecclesiae; quod `filia' sit Ecclesia, videatur n. 2362, 3963, 6729, et quod `sacerdos' sit bonum amoris, n. 1728, 3670, 6148; ita per `sacerdotis filias' significatur Ecclesia quoad bonum {1}; ex significatione `Midianis' quod sint qui in {2}veris simplicis boni, de qua mox supra n. 6773; et ex significatione `septem' quod sint sanctum, de qua n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268; {3}ita per quod `sacerdoti Midianis septem filiae' significantur sancta Ecclesiae illorum qui in {2}veris simplicis boni. In simplici bono dicuntur esse qui in Ecclesiae externis sunt, ac simpliciter credunt Verbo quoad sensum ejus litteralem, quisque secundum suum captum, (c)et secundum illa quae credunt etiam vivunt, ita in bono secundum quale {4}ejus ex veris; internum Ecclesiae influit apud illos per bonum, sed quia non in veris interioribus sunt, bonum quod influit fit commune, ita obscurum, {5}nam lux spiritualis non ibi influere potest in singularia, et sic res distincte illustrare; {6}qui tales in altera vita donantur caelo secundum quale boni ex veris; tales sunt qui hic per `Midianem' intelliguntur; in proprio autem sensu sunt illi qui extra Ecclesiam sunt, et in bono secundum religiosum suum vivunt. @1 i ita quoad essentiale$ @2 vero$ @3 et inde$ @4 veri$ @5 quia$ @6 illi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church