6779. `Et venerunt pastores, et depulerunt illas': {1}quod significet docentes qui in malis, quod se opponerent, constat ex significatione `pastorum' quod sint qui docent et ducunt ad bonum charitatis, de qua n. 343, 3795, 6044, hic qui docent, sed {2}quia in {3}malis sunt, non ducunt ad bonum charitatis, de {4}qua sequitur; ex significatione `depellere' quod sit se opponere; et ex significatione `filiarum,' quae {5} sunt quas depulerunt, quod sint quae Ecclesiae, de qua supra n. 6775. Per `pastores' hic quidem significantur qui docent, sed qui non ducunt ad bonum charitatis quia in malis sunt; {6}nam qui in malis sunt nusquam agnoscunt quod charitas et ejus opera {7} ad salutem faciant non enim agnoscere possunt quae contra vitam eorum sunt, nam hoc foret contra semet; et quia in malis sunt, ne quidem sciunt quid charitas, ita nec quid charitatis opera; fidem docent, per illam justificant, et per illam pollicentur caelum; hi sunt qui se opponunt doctrinae charitatis quae ex Verbo, {8}proinde illis qui in vero simplici boni, {9}qui significantur per `filias sacerdotis Midianis' quas e puteo postquam hauserunt et impleverunt canaliculos ad potandum gregem, pastores depulerunt. @1 o in A, but to be found in an earlier deleted draft of n. 6779.$ @2 qui$ @3 malis altered to malo$ @4 quibus$ @5 i hic$ @6 quia$ @7 i aliquid$ @8 est$ @9 quae$