6807. De Spiritibus Planetae Mercurii
Quod universum caelum referat hominem, qui Maximus Homo vocatus est, et quod omnia et singula {1} apud hominem, tam ejus exteriora quam interiora, illi homini seu caelo correspondeant, ad finem plurium capitum ostensum est; sed ad Maximum illum Hominem constituendum non sufficiunt qui ex hac tellure in alteram vitam veniunt; sunt hi pauci respective; erunt ex pluribus aliis telluribus; et providetur a Domino quod ut primum deest alicubi quale aut quantum correspondentiae, ilico ex aliqua tellure arcessantur qui impleant, ut ratio constet, ac ita caelum consistat. @1 i quae$