681. Quid cibus caelestis et spiritualis, sciri quam optime potest in altera vita; vita angelorum et spirituum non sustentatur aliquo cibo quali in mundo, sed 'ex unoquovis verbo quod exit ex ore Domini,' sicut Ipse Dominus docet, Matth. iv 4; hoc ita se habet: Dominus solus est vita omnium; ex Ipso veniunt omnia et singula quae angeli et spiritus cogitant, loquuntur et faciunt; non solum quae angeli, et spiritus boni, sed etiam quae spiritus mali; quod mala loquantur et faciant, est causa quia omnia bona et vera quae sunt Domini, ita recipiant et pervertant; qualis forma recipientis, talis receptio et affectio; comparari hoc potest objectis variis quae solis lucem recipiunt, et secundum formam et partium dispositionem et determinationem vertunt receptam lucem in colores injucundos et tetros, cum alia objecta in colores jucundos et pulchros. Ita universum caelum et universus mundus spirituum vivit ex omni quod egreditur ex ore Domini, et quisque suam vitam inde habet; immo non solum caelum et mundus spirituum, sed etiam universum genus humanum; scio quod non credituri sint, sed usque ex annorum continua experientia asseverare possum quod verissimum: spiritus mali in mundo spirituum nec credere volunt quod ita sit; quare iis pluries ad vivum demonstratum est, usque adeo ut cum indignatione fassi sint quod ita se res habeat: si angeli, spiritus, et homines, hoc cibo privarentur, momento exspirarent.