6810. Dictum est mihi quod talis eorum vita in tellure sua sit, quod nempe nihil curent terrestria et corporea, sed gentium ibi statuta, leges, regimina, tum quoque quae caeli sunt, quae innumerabilia; et porro dictum quod homines illius telluris plures loquantur cum spiritibus, et quod inde illis cognitiones rerum spiritualium, et statuum vitae post mortem, ac inde etiam contemptus corporeorum et terrestrium; qui enim pro certo {1}sciunt et credunt vitam post mortem, {2}caelestia illis curae sunt, quia aeterna et felicia, non autem mundana, modo quantum (m)necessitates vitae requirunt.(n) @1 scit et credit$ @2 coelestibus afficitur, nec curae ei mundana$