6818. EXODI CAPUT TERTIUM DOCTRINA CHARITATIS
De proximo ulterius dicendum, nam absque cognitione proximi, non sciri potest quomodo charitas exercenda est. In praemissis ad caput praecedens dictum est quod unusquisque homo sit proximus, sed unus non similiter ac alter; et quod is proximus prae aliis sit qui in bono est, ita quod bonum quod apud hominem est {1}sit amandum; nam cum amatur bonum, amatur Dominus, Dominus enim est a Quo Bonum, Qui in Bono, et Qui ipsum Bonum. @1 Before quod apud$