Arcana Coelestia (Elliott) n. 6824

Previous Number Next Number See English 

6824. Hi gradus sunt proximi, et secundum hos gradus ascendet charitas; sed hi gradus sunt gradus {1}in ordine successivo, in quo praefertur semper prior seu superior gradus posteriori seu inferiori, et quia Dominus est in supremo, et Ipse spectandus in singulis gradibus ut finis ad Quem, ita est Ipse supra omnes et supra omnia amandus. {2} @1 successivi, in quibus$ @2 On the back of this sheet is the following note: in sequenti de amicitia, quod non debeat trahere aliquid ex amore$ CAPUT III 1. Et Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis, et duxit gregem post desertum, et venit ad montem DEI Chorebum. 2. Et visus angelus JEHOVAE ad illum in flamma ignis e medio rubi; et vidit, et ecce rubus ardebat igne, et rubus nullatenus consumebatur. 3. Et dixit Moscheh, Secedam ergo, et videbo visionem magnam hanc, quare non comburitur rubus. 4. Et vidit JEHOVAH quod secederet ad videndum, et vocavit ad illum DEUS e medio rubi, et dixit, Moscheh, Moscheh, et dixit, Ecce me. 5. Et dixit, Ne appropinques huc, detrahe calceos tuos e super pedibus tuis, (x)quia locus quo tu stas super, humus sanctitatis ille. 6. Et dixit, Ego DEUS patris tui, DEUS Abrahami, DEUS Jischaki, et DEUS Jacobi; et obtexit Moscheh facies suas, quia timuit ab intuendo DEUM. 7. Et dixit JEHOVAH, Videndo vidi afflictionem populi Mei, qui in Aegypto, et clamorem illorum audivi a coram exactoribus illius, quia novi dolores illius. 8. Et descendi ad liberandum illum e manu Aegyptiorum, et ad ascendere faciendum illum e terra illa ad terram bonam et latam, ad terram fluentem lacte et melle, ad locum Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei. 9. Et nunc ecce clamor filiorum Israelis venit ad Me, et etiam vidi oppressionem qua Aegyptii opprimunt illos. 10. Et nunc ito, et mittam te ad Pharaonem, et educ populum Meum filios Israelis ex Aegypto. 11. Et dixit Moscheh ad DEUM, Quis ego quod eam ad Pharaonem, et quod educam filios Israelis ex Aegypto? 12. Et dixit, Quia ero cum te; et hoc tibi signum quod Ego miserim te, in educendo te populum ex Aegypto, coletis DEUM juxta montem hunc. 13. Et dixit Moscheh ad DEUM, Ecce ego venio ad filios Israelis, et dico illis, DEUS patrum vestrorum misit me ad vos, et dicant mihi, Quodnam nomen Ejus? quid dicam ad illos? 14. Et dixit DEUS ad Moschen, SUM QUI SUM, et dixit, Ita dices filiis Israelis, SUM misit me ad vos. 15. Et dixit adhuc DEUS ad Moschen, Ita dicas ad filios Israelis, JEHOVAH DEUS patrum vestrorum, DEUS Abrahami, DEUS Jischaki, et DEUS Jacobi, misit me ad vos; hoc nomen Meum in aeternum, et hoc memoriale Meum in generationem, generationem. 16. Ito et congreges seniores Israelis, et dicas ad illos, JEHOVAH DEUS patrum vestrorum visus est ad me, DEUS Abrahami, Jischaki, et Jacobi, (x)dicendo, Visitando visitavi vos, et quod factum vobis in Aegypto. 17. Et dico, Ascendere faciam vos ex afflictione Aegypti ad terram Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle. 18. Et audiverint vocem tuam, et intres tu et seniores Israelis ad regem Aegypti, et dicatis ad illum, JEHOVAH DEUS Hebraeorum occurrit nobis, et nunc eamus quaeso viam trium dierum in desertum, et sacrificemus JEHOVAH DEO nostro. 19. Et Ego novi quod non dabit vobis rex Aegypti ad eundum, et non manu forti. 20. Et mittam manum Meam, et percutiam Aegyptum omnibus mirabilibus Meis, quae faciam in medio illius; et postea mittet vos. 21. Et dabo gratiam populi hujus in oculis Aegyptiorum, et erit cum itis, non ibitis vacui. 22. Et petat mulier e vicina sua, et ex hospita domus suae, vasa argenti et vasa auri, et vestes, et ponetis super filios vestros, et super filias vestras, et depraedabimini Aegyptios.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church