Arcana Coelestia (Elliott) n. 6838

Previous Number Next Number See English 

6838. Vers. 4-6. Et vidit Jehovah quod secederet ad videndum, et vocavit ad illum Deus e medio rubi, et dixit, Moscheh, Moscheh, et dixit, Ecce me. Et dixit, Ne appropinques huc, detrahe calceos tuos e super pedibus tuis, quia locus quo tu stas super, humus sanctitatis ille. Et dixit, Ego Deus patris tui, Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi; et obtexit Moscheh facies suas, quia timuit ab intuendo Deum. `Et vidit Jehovah quod secederet ad videndum' significat reflexionem a Domino: `et vocavit ad illum Jehovah' significat influxum a Divino: `a medio rubi' significat e veris scientificis: `et dixit, Moscheh, Moscheh, et dixit, Ecce me' significat exhortationem internam, et auditionem: `et dixit, Ne appropinques huc' significat quod non de Divino cogitaret adhuc ex sensualibus: `detrahe calceos tuos e super pedibus tuis, significat quod sensualia, quae sunt externa naturalis, removerentur: `quia locus quo tu stas super, humus sanctitatis ille' significat quod alioquin Divinum intrare nequeat: `et dixit, Ego Deus patris tui' significat Divinum quod Antiquae Ecclesiae: `Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi' significat Ipsum Divinum (c)et Divinum Humanum, ita Dominum: `et obtexit Moscheh facies suas' significat quod interiora tutarentur: `quia timuit ab intuendo Deum' significat ne laederentur a praesentia Ipsius Divini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church