Arcana Coelestia (Elliott) n. 6863

Previous Number Next Number See English 

6863. `Et etiam vidi oppressionem qua Aegyptii opprimunt illos': quod significet propter subjugationis conatum ab illis qui in falsis, constat ex significatione `oppressionis qua opprimunt' quod sit subjugationis conatus; quod sit conatus subjugationis, non subjugatio, est quia illi qui ab Ecclesia spirituali Domini sunt non subjugari possunt ab illis qui in falsis, quoniam Dominus illos tutatur; et ex significatione `Aegyptiorum' quod sint falsa, de qua n. 6692.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church