6867. `Quis ego quod eam ad Pharaonem?': quod significet quod nondum in tali statu ut falsa infestantia adire et removere sibi posse videretur, constat ex significatione `quis ego' quod sit quod nondum in tali statu; ex significatione `ire ad Pharaonem' quod sit adire falsa infestantia, per `Pharaonem' enim significatur falsum quod infestat, n. 6651, 6679, 6683; quod etiam sit removere, est quia Sanctum procedens ab Humano Domini, de qua supra n. 6864, removet falsa et mala, nam haec praesentiam {1}Illius prorsus non sustinent. Quia ex humiliatione haec dicta sunt, dicitur quod id sibi non posse videretur. @1 Sancti procedentis a Domino$