Arcana Coelestia (Elliott) n. 687

Previous Number Next Number See English 

687. Quia tale est caelum, nusquam aliquis angelus aut spiritus aliquam vitam habere potest nisi sit in aliqua societate et sic in harmonia plurium; societas non est nisi harmonia plurium; nam nusquam datur vita alicujus dissociata a vita aliorum: immo nusquam angelus aut spiritus aut societas vitam aliquam habere potest, hoc est, affici bono, velle, affici vero, cogitare, nisi conjunctio ejus per plures suae societatis sit cum caelo et cum mundo spirituum: similiter genus humanum; homo quicumque et qualiscumque nusquam vivere potest, hoc est, affici bono, velle, affici vero, cogitare, nisi similiter conjunctus sit cum caelo per angelos apud eum, et cum mundo spirituum, immo cum inferno per spiritus apud eum; [2] nam quisque cum vivit in corpore in quadam societate spirituum et angelorum est, tametsi is id prorsus nescit; et nisi per societatem, in qua est, conjunctus sit cum caelo et cum mundo spirituum, ne minutum temporis vivere potest: se habet hoc sicut in corpore humano; quae pars ejus non conjuncta est reliquis per fibras et vasa, et sic per officiorum rationes, non est pars corporis, sed ilico dissociatur et ut nullius vitae rejicitur. [3] Ipsae societates, in quibus et cum quibus homines fuerunt in vita corporis, iis ostensae sunt cum venerunt in alteram vitam; cum in illam societatem post vitam corporis veniunt, in ipsissimam suam vitam quam habuerunt in corpore, veniunt, et ab illa vita novam exordiuntur, et sic secundum vitam suam quam egerunt in corpore, vel descendunt ad infernum vel elevantur ad caelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church