6872. `Coletis Deum juxta montem hunc': quod significet tunc perceptionem et agnitionem Divini ex amore, constat ex significatione `colere Deum' quod sit adoratio Divini, {1}sed cum dicitur de Domino, {2} est perceptio et agnitio Divini in Humano; et ex significatione `montis' quod sit bonum amoris Divini, de qua n. 795, 796, 2722, 4210, 6435, 6829; inde patet quod per `coletis Deum juxta montem hunc' cum dicitur de Domino, significetur perceptio et agnitio Divini ex amore. 2 Quid sit perceptio et agnitio Divini ex amore, dicendum est: quisque homo cognoscitur qualis est ex amore; est enim amor esse vitae cujusvis, ipsissima vita inde existit; qualis itaque amor {3}est apud hominem, talis est homo; si amor sui (c)et mundi, indeque {4} vindictae, odii, crudelitatis, adulterii, et similium, est is homo, utcumque apparet in externa forma, quoad spiritum suum seu quoad interiorem hominem, qui post mortem {5}vivit, diabolus; si autem apud hominem est amor Dei et amor proximi, et inde amor boni et veri, {6}tum justi et honesti, is, utcumque apparet in externa forma, quoad spiritum suum qui post mortem vivit est angelus; apud quem autem amor Divinus est, qui apud solum Dominum fuit, {7} Deus est; ita Humanum Ipsius Divinum factum est cum amorem Patris Sui, Qui fuit Esse Ipsius vitae, in Humano recepit. Ex his constare potest quid intelligitur per perceptionem et agnitionem Divini ex amore. 3 (s)Quod homo sit prorsus sicut ejus amor, constans veritas est; hoc {8}patet ab angelis in altera vita, qui visi apparent sicut formae amoris; ipse amor ab illis non modo elucet sed etiam exhalat, sic ut dicas illos totos non esse nisi amores; causa est quia omnia interiora angeli, sicut etiam hominis, non sunt nisi quam formae recipientes vitae, et quia sunt formae recipientes vitae, sunt formae recipientes amorum, nam amores faciunt vitam hominis; cum itaque amor influens et forma recipiens concordant, sequitur quod talis sit angelus seu homo qualis ejus amor; et hoc non solum in principiis ejus organicis quae in cerebro sunt sed etiam in toto corpore, nam corpus non est nisi quam organum derivatum {9} a suis principiis. 4 Ex his constare potest quod homo prorsus novus fiat cum regeneratur, nam tunc disponuntur omnia et singula apud illum ad recipiendos amores caelestes; verum apud hominem non delentur priores formae, sed removentur; apud Dominum autem priores formae, {10}quae ex materno {11}fuerunt, prorsus (x)deletae et exstirpatae sunt, ac Divinae loco illarum receptae; amor enim Divinus non concordat cum aliqua forma nisi Divina, reliquas plane ejicit; inde est quod Dominus cum glorificatus, non amplius filius Mariae {12}esset.(s) @1 at$ @2 i Qui Jehovah fuit quoad Esse vitae Suae, quia conceptus a Jehovah, non est adoratio Divini, sed$ @3 After hominem$ @4 i amor$ @5 resurgit$ @6 justique$ @7 i is$ @8 constare potest$ @9 i et continuum$ @10 quas$ @11 habuit$ @12 fuerit$