Arcana Coelestia (Elliott) n. 6877

Previous Number Next Number See English 

6877. `Et dicant mihi, Quodnam nomen Illius?`: quod significet quale Illius, constat ex significatione `nominis' quod sit quale, de qua n. 1754, 1896, 2009, 2628, 2724, 3006, 6674. Ex {1}hoc quod Moscheh interrogavit, apparet qualis fuit posteritas (c)ex Jacobo, quod nempe non solum obliti fuerint nominis Jehovae, sed etiam quod plures deos agnoverint, quorum unus major esset altero; inde erat quod scire vellent nomen illius; credebant etiam quod satis esset agnoscere Deum quoad nomen; causa quod posteri Jacobi tales essent, erat quia solum in externis absque internis erant; et qui absque internis sunt, illi non aliter de Deo opinari possunt, {2}quia nihil lucis e caelo quae interiora {3} (d)illorum illustret (t)recipere possunt. Ut itaque Jehovam agnoscerent, dictum illis est quod Deus patrum illorum, Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi, visus esset, et quod Ille {4}miserit; ita inducebantur ad agnoscendum Jehovam {5} ex (t)caeca veneratione {6} pro patribus {7}suis, non autem {8} ex perceptione {9}aliqua interna. Satis etiam illi populo erat Jehovam modo quoad nomen colere quia non potuerunt aliud recipere quam externum Ecclesiae, ita id (t)quod solum repraesentaret internum ejus; {6} hoc quoque apud illos institutum fuit ex causa ut quod repraesentarent sisteretur in caelo in forma interna; et sic aliqua usque conjunctio esset caeli cum homine. @1 his, quae$ @2 quoniam$ @3 i mentis$ @4 misisset Moschen$ @5 i pro suo Deo$ @6 i et$ @7 illis$ @8 i est$ @9 spirituali seu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church