Arcana Coelestia (Elliott) n. 6880

Previous Number Next Number See English 

6880. `Sum Qui Sum': quod significet Esse et Existere omnium in universo, constat ex eo quod `Sum' sit Esse, et quia est Solus Esse, {1}in nominativo dicitur; quod bis dicatur `Sum,' nempe `Sum Qui Sum,' est quia unum significat Esse et' alterum {2} Existere; ita unum significat Ipsum Divinum, quod Pater vocatur, alterum Divinum Humanum, quod Filius, nam Divinum Humanum existit (c)ab Ipso Divino; cum autem Dominus etiam quoad Humanum factus est Divinum Esse seu Jehovah, tunc Divinum Verum quod procedit a Divino Humano Domini est Divinum Existere ex Divino Esse; exinde constare potest quod Divinum Esse non possit se communicare alicui nisi per Divinum Existere, hoc est, Ipsum Divinum {3} nisi quam per Divinum Humanum, et Divinum Humanum {3} nisi quam per Divinum Verum, quod est sanctum spiritus; hoc intelligitur per quod `omnia per Verbum facta sint,' Joh. i 3. Apparet homini sicut Divinum Verum non sit tale ut per illud existere aliquid possit; creditur enim quod sit sicut vox quae emissa ore dissipatur; sed prorsus aliter se habet; Divinum Verum procedens a Domino est ipsissimum reale, et tale ut inde (x)exstiterint omnia, et inde subsistant omnia, quicquid enim procedit a Domino est ipsissimum reale in universo {4}; tale est Divinum Verum, quod vocatur `Verbum per quod omnia facta sunt.' @1 After dicitur$ @2 i autem$ @3 i non$ @4 i, nam Dominus quoad Ipsum Divinum et quoad Divinum Humanum, est unicum Esse, seu unicum Essentiale, et quia unicum est, ex Ipso omnia et singula existunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church