Arcana Coelestia (Elliott) n. 6910

Previous Number Next Number See English 

6910. `Et percutiam Aegyptum omnibus mirabilibus Meis': quod significet potentiae Divinae (x)media contra falsa, constat ex significatione `Aegypti' quod sit falsum, de qua saepe prius; et ex significatione `mirabilium' quod sint potentiae Divinae media per quae illi qui in falsis et infestant subjugantur. Quod `mirabilia' sint potentiae Divinae media per quae subjugantur illi qui in falsis, constat ex mirabilibus seu miraculis factis in Aegypto, per quae tandem adacti sunt ut {1}dimitterent filios Israelis; unumquodvis mirabile seu miraculum ibi significat medium Divinae potentiae {2}. @1 demitterent I$ @2 i quo abiguntur spiritus infernales ab infestandis illis qui in veris et sic liberandis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church