Arcana Coelestia (Elliott) n. 692

Previous Number Next Number See English 

692. GENESEOS CAPUT SEPTIMUM De Inferno

Homo, sicut de caelo, ita de inferno, non habet ideam nisi communissimam, quae ita obscura est ut sit paene nulla; sicut qui non extra suas casas silvae fuerunt, ideam habere de tellure possint, et non sciunt imperia, nec regna, minus regiminis formas, et adhuc minus societates, et societatum vitas; antequam haec sciunt, non possunt quam in communissima idea de tellure esse, quae talis est ut fere nulla; ita de caelo et de inferno; cum tamen utrobivis innumerabilia sunt, et indefinite plura quam in aliquo terrarum orbe. Quam innumerabilia sunt, exinde solum constare potest, quod sicut nusquam aliquis simile caelum habet, ita nec usquam aliquis simile infernum; et quod omnes animae, quaecumque in mundo fuerunt a prima creatione, illuc veniant et congregentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church