Arcana Coelestia (Elliott) n. 6960

Previous Number Next Number See English 

6960. `Adduc manum tuam in sinum tuum': quod significet appropriationem veri, constat ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua supra n. 6947; et ex significatione `sinus' quod sit amor, quae enim pectoris sunt correspondent amori, nam inibi est `cor' quod correspondet amori caelesti et `pulmo' qui correspondet amori spirituali, n. 3635, 3883-3896, 4112, 4113, 4133; et quia `sinus' inde correspondet amori, per illum quoque significatur proprium, nam id hominis proprium est quod est amoris ejus; idcirco hic per `adducere manum in sinum' significatur appropriatio; quod sit appropriatio veri, ex sequentibus patet, tum ex eo quod in vero consistat potentia spiritualis, n. 6948. 2 Quod `sinus' sit ipsum illud quod hominis, ita proprium, ac inde appropriatio et conjunctio per amorem, constat ex his locis: apud Micham, Ne confidite socio, ne fiduciam ponite in duce, a cubante in sinu tuo custodi januas oris tui, vii 5;

`cubans in sinu' pro illo qui ei per amorem conjunctus est; inde quoque uxor vocatur uxor sinus mariti, Deut. xxviii (x)54; 2 Sam. xii 8; et maritus vocatur maritus sinus uxoris, Deut. xxviii 56, et hoc quia unus alterius est: apud Davidem, Precatio mea super sinum meum relabitur, Ps. xxxv (x)13;

pro quod ad ipsum: apud eundem, Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum, portare mei in sinu meo omnes magnos populos, Ps. lxxxix (x)51 [A.V. 50];

pro apud seipsum, {1}ut proprium: apud Esaiam, Sicut pastor gregem suum pascit, in brachium suum colligit agnos, et in sinu sua portat, xl 11;

similiter: apud Lucam, 3 Date et dabitur vobis, mensura bona, pressa, agitata, et superfluens, dabitur in sinum vestrum, vi 38;

`dari in sinum' pro illis ipsis ut proprium: apud eundem, Dein factum ut moreretur Lazarus, et auferretur ab angelis in sinum Abrahami, xvi 22;

`auferri in sinum Abrahami' pro ad {2} Dominum, Qui intelligitur per `Abrahamum,' ex conjunctione per amorem: apud Johannem, 4 Erat accumbens unus discipulorum in sinu Jesu, quem amabat Jesus; allapsus ille ad pectus Jesus, dicit Ipsi, Domine, quis est? xiii 23, 25;

`accumbere in sinu' manifeste pro amari, ac per amorem conjungi: apud eundem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18;

`in sinu Patris' pro unum esse. 5 `Sinus' pro ipso illo quod hominis, et pro appropriatione non per amorem, in sequentibus locis: apud Esaiam, Retribuam, retribuam super sinum illorum iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul; admetiar pretium operae illorum primum super sinum illorum, lxv 6, 7:

apud Jeremiam, Jehovah faciens misericordiam in millenos, et retribuens iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post illos, xxxii 18:

apud Davidem, Retribue vicinis nostris septuplum in sinum illorum, opprobrium illorum, quo affecerunt Te, Domine, Ps. lxxix 12;

`retribuere in sinum' pro in illos ipsos. @1 sicut$ @2 i Ipsum, hoc est, ad$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church