Arcana Coelestia (Elliott) n. 6970

Previous Number Next Number See English 

6970. `Et erit, si non credunt tibi': quod significet si non fidem {1}habeant, constat ex significatione `credere' quod sit fidem habere, ut supra n. 6956; hic fidem habere non significat fidem ex signis, quod liberandi ex Aegypto, nam haec fides de mundanis est, sed fidem si non permanent in veris, quod fierent mere sensuales et corporei, et demum veri profanatores; haec enim sunt quae bina signa significant; sensus internus non agit de mundanis, prout sensus {2}externus historicus, sed de spiritualibus; fides in mundanis prorsus differt a fide in spiritualibus, ut pro exemplo: credere quod (x) facturi sicut loquuntur: quod verus homo sit vel non verus: quod ita faciendum, non aliter, ut res succedat: quod {3}dicta aut scripta fide digna sint vel non sint, praeter similia innumera; talia sunt fidei in mundanis, ut quoque hic quod filii Israelis liberandi sint a servitute in Aegypto. At credere quod caelum sit: quod infernum: quod victuri post mortem, boni in felicitate in aeternum, mali in infelicitate: quod vita unumquemvis maneat: quod fides et charitas faciant vitam spiritualem, et quod haec vita sit quae est angelis in caelo: quod Domino sit omnis potestas in caelis et in terris, sicut Ipse dicit, Matth. xxviii 18: quod ab Ipso vivamus: quod Verbum sit doctrina veritatum caelestium et Divinarum, et similia talia sunt fidei in spiritualibus, et significantur hic per `credere.' @1 habent altered to habeant$ @2 literalis$ @3 experientiae fide dignae sint, aut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church