Arcana Coelestia (Elliott) n. 6972

Previous Number Next Number See English 

6972. `Et credent voci signi posterioris': quod significet quod fidem haberent praenuntiato ex Verbo, quod fierent veri profanatores, constat ex significatione `credere' quod sit fidem habere, de qua mox supra n. 6970; ex significatione `vocis' quod sit annuntiatum {1}, de qua {2} n. 6971, ita quoque praenuntiatum; et ex significatione `leprae,' quae hic est `signum posterius,' quod sit profanatio veri, de qua supra n. 6963; quid profanatio, videatur n. (x)6959, et {3}in locis ibi {4}citatis. @1 i ex Verbo$ @2 i etiam mox supra$ @3 ex$ @4 allatis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church