Arcana Coelestia (Elliott) n. 6989

Previous Number Next Number See English 

6989. `Aut surdum' significat non perceptionem veri, et inde non oboedientiam; constat ex significatione `surdi' quod sint qui non percipiunt quid verum, et inde non oboediunt, ita abstracte non perceptio veri et inde non oboedientia; quod `surdus' illa significet, est quia `auditus' correspondet et perceptioni et oboedientiae; perceptioni quia illa quae audiuntur intus percipiuntur, et oboedientiae quia inde noscitur quid faciendum; quod illa correspondentia sit `auditus' et quoque `auris,' videatur n. 3869, 4652-4660, 5017; inde patet quid per `surdos' significatur. In Verbo {1}per `surdos' significantur etiam gentes quae non sciunt vera fidei quia non habent Verbum, et ideo non possunt vivere secundum illa; at usque cum instructi sunt, recipiunt illa et vivunt secundum illa; hi intelliguntur apud Esaiam, Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, xxxv 5:

apud eundem, Surdi audite, et caeci spectate videndo, xlii 18-20:

apud eundem, Audient in die illo surdi verba libri, et ex caligine, eque tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18:

apud eundem, Educ populum caecum cui oculi sunt, et surdos quibus aures, xliii 8, 9;

per `surdos' ibi intelliguntur qui per Adventum Domini venirent in statum recipiendi vera fidei, hoc est, percipiendi illa et oboediendi illis. Iidem per surdos quos Dominus sanavit significantur, de quibus Marc. vii 31 ad fin., ix 25. {2} Quia surdi tales significabant, vetitum fuit illis apud quos Ecclesia repraesentativa instituta fuit `maledicere surdo, et coram caeco dare offendiculum,' Lev. xix 14. @1 ubi nominantur, per illos$ @2 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church