Arcana Coelestia (Elliott) n. 6991

Previous Number Next Number See English 

6991. `Nonne Ego Jehovah?': quod significet quod illa ex influxu vitae a Divino, constare potest ex eo quod talia quae significantur per `mutum,' per `surdum,' perque `caecum,' tum quoque per `os' et per `videntem,' existant apud hominem ex influxu vitae a Jehovah seu Domino; inde enim existunt tam mala quam bona apud unumquemvis; sed mala ab homine, et bona a Domino; quod mala ab homine existant, est quia vita quae a Domino influit, hoc est, {1}bonum et verum, ab homine vertatur in {2}malum et falsum, ita in contrarium vitae, {3}quod mors spiritualis vocatur; se habet hoc sicut lux a sole quae {4}prout recipitur ab objectis, talis inde color fit, in quibusdam vivus et lucidus, in quibusdam quasi mortuus et fuscus. {5}At quia apparet sicut Dominus etiam inducat malum, (d)quia dat vitam, idcirco ex apparentia in Verbo tribuitur Jehovae seu Domino malum, ut ex pluribus locis constare potest; ita quoque hic quod faciat mutum, surdum, et caecum, quae quia existunt ex influxu vitae a Divino, ideo dicitur quod Jehovah illa faciat; at sensus internus rem qualis in se est, exponit et docet, non qualis apparet. @1 verum et bonum$ @2 falsum et malum$ @3 quae I$ @4 sicut$ @5 Et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church