Arcana Coelestia (Elliott) n. 7007

Previous Number Next Number See English 

7007. `Et docebo vos quae facietis': quod significet ita Divinum in omnibus et singulis quae fient, constat ex significatione `docere' quod sit influere, et cum praedicatur de Divino ut hic, quod sit procedere, ut supra n. 6993; et ex significatione `quae facietis' quod sit quae fient; quod sit in omnibus et singulis, est quia dicitur de Divino. Quod Divinum sit in omnibus et singulis quae {1}apud hominem fiunt, hic aliquid dicendum: quod ita sit, apparet homini prorsus aliter, ex causa quia cogitat, si Divinum foret in omnibus et singulis quae fiunt, {2} quod non fierent mala, nec foret alicui damnatio, tum quod causae justum semper triumpharet, quod probi felices in mundo essent prae improbis, et plura similia; et quia contrarium vident, non credunt quod Divinum sit in omnibus et singulis; inde est quod sibimet suaeque prudentiae tribuant singularia, et Divino solum regimen universale, et {3}quod cetera vocent fortunam ac casum, quae illis sunt caeca naturae; sed ita cogitat homo quia non scit arcana 2 caeli, quae sunt quod Dominus unicuique relinquat suum liberum, nam nisi homo in libero sit, nusquam potest reformari; coactum non reformat quia nihil irradicat; coactum enim non est hominis velle, sed liberum est ejus velle, (m)et tamen bonum et verum, ut sit homini sicut ejus proprium, irradicandum (x)est in ejus voluntate; quod extra illam est non est hominis; et quia quisque libero suo ob illam causam relinquitur, inde est(n) quod liceat homini cogitare malum et facere malum, quantum {4} timores externi non {5}inhibent; et quoque inde est quod improbus laetetur et glorietur in mundo ad apparentiam (x)plus quam probus, sed gloriatio et laetitia improbi est externa seu corporis, {6}quae in altera vita vertitur in infaustum infernale, gloriatio autem et laetitia probi est interna seu spiritus, quae manet et fit faustum caeleste; (c)et praeterea in eminentia et 3 opulentia est felicitas mundana, non autem aeterna; inde illa est tam improbis quam probis, si non probis est ne per talia avertantur a bono; et quia homo in mundanis bonis et (x)faustitatibus ponit benedictionem Divinam, {7}ideo cum videt contrarium, ex infirmo suo labitur in errores de providentia Divina; concludit etiam a praesentibus quae videt, nec cogitat quod Divina Providentia spectet aeternum; imprimis ut omnia in ordine sint in caelo, et quoque {8} in inferno, ita ut caelum jugiter referat unum hominem, ac ut infernum in opposito sit, unde aequilibrium; et quod haec nequaquam existere possint nisi per providentiam Divinam in omnium singularissimis, ita nisi Divinum continue hominis liberum regat et flectat. 4 In ceteris videantur quae prius de providentia Divina {9} dicta et ostensa sunt, quod nempe providentia Domini non dari queat universalis nisi sit in singularissimis, n. 1919 fin., (x)4329, 5122 fin., (x)5894 fin., 6481-6486, 6490: quod providentia Domini spectet aeternum, n. 5264, 6491: quod a Domino praevideatur malum et provideatur bonum, n. 5155, 5195, 6491: quod Dominus malum, quod praevidet, vertat in bonum, n. 6574: quod contingentia sint providentiae, n. 5508, 6493, 6494: quod propria prudentia sit sicut rarus grumus in {10}atmosphaera, et quod providentia {11} sit sicut tota atmosphaera, n. 6485: quod plures fallaciae {12}impugnent providentiam Divinam in singularibus, n. 6481. @1 ab homine$ @2 i putarent$ @3 caetera vocant$ @4 i non AI$ @5 arcent$ @6 ita externa, probus autem quoad spiritum ita internum$ @7 quare$ @8 i ut$ @9 i Domini$ @10 exiguissimo spatio atmosphaerae$ @11 i Divina$ @12 After singularibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church