Arcana Coelestia (Elliott) n. 7021

Previous Number Next Number See English 

7021. `Quia mortui sunt omnes viri quaerentes animam tuam': quod significet remotionem falsorum vitam veri et boni destruere conantium, constat ex significatione `mortui esse' quod sit quod remoti, nam qui mortui sunt, illi quoque remoti sunt; ex significatione `Aegyptiorum,' qui hic sunt viri, quod sint qui in falsis, de qua n. 6692; et ex significatione `quaerentium animam' quod sit qui vitam destruere conantur; et quia vita spiritualis est vita veri quae fidei et boni quae charitatis, ideo dicitur vita veri et boni; inde patet quod per quod `mortui sint omnes viri quaerentes animam tuam' significetur remotio falsorum vitam veri et boni destruere conantium. Per `animam' in Verbo intelligitur omne vivum, ac tribuitur {1}quoque animalibus, at (x)proprie {2}dicitur anima de homine', et cum {3}de homine, in vario sensu; ipse homo vocatur anima quia ejus vita in communi; tum ejus vita intellectualis in specie, seu intellectus, et quoque ejus vita voluntaria seu voluntas; sed in spirituali sensu per `animam' intelligitur 2 vita veri quae fidei, et boni quae charitatis; et in genere ipse homo quoad spiritum suum, qui vivit post mortem; in quo sensu apud Matthaeum, Ne timete vobis ab iis qui occidere corpus possunt, animam vero occidere non possunt, x 28:

apud eundem, Quid prodest homini, si totum mundum lucratus fuerit, animae autem jacturam fecerit? aut quod dabit homo pretium sufficiens redemptionis animae suae? (x)xvi 26:

apud Lucam, Filius hominis non venit ad perdendum animas hominum, sed ad servandum, ix 56:

apud Ezechielem, Profanastis Me apud populum Meum, ad occidendum animas quae non mori debent; et ad vivificandum animas quae non vivere debent, xiii 19;

in illis locis `anima' pro hominis vita spirituali, quae vita est spiritus ejus post mortem {4}; `occidere animam,' `jacturam animae facere,' `perdere animam,' pro mori spiritualiter seu damnari. @1 etiam$ @2 tribuitur homini$ @3 homini$ @4 i ita pro ejus spiritu, nam cum moritur homo, ille exsuscitatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church