7030. `Vide omnia portenta quae posui in manu tua': quod significet media potentiae ex spirituali tunc, constat ex significatione `portentorum' seu `miraculorum' quod {1}sint potentiae Divinae media, de qua n. (x)6910; et ex significatione `manus' quod sit potentia spiritualis, de qua n. 7011; inde patet quod per `vide omnia portenta quae posui in manu tua' significentur media potentiae ex spirituali. @1 sit I$