Arcana Coelestia (Elliott) n. 7040

Previous Number Next Number See English 

7040. Vers. 24-26. Et fuit in via in diversorio, et occurrit illi Jehovah, et quaesivit occidere illum. Et accepit Zippora petram, et abscidit praeputium filii sui, et tangere fecit pedes ejus, et dixit, Quod sponsus sanguinum tu mihi. Et cessavit ab illo; tunc dixit, Sponsus sanguinum ad circumcisiones. `Et fuit in via in diversorio' significat posteritatem ex Jacobo quod in externis absque interno: `et occurrit illi Jehovah' significat oppositionem: `et quaesivit occidere illum' significat quod apud illam {1}Ecclesia repraesentativa non institui posset: `et accepit Zippora petram' significat quale ostensum ab Ecclesia repraesentativa per verum: `et abscidit praeputium filii sui' significat remotionem amorum spurcorum (c)et per id nudationem interni: `et tangere fecit pedes ejus' significat quod ostensum quale tunc naturale: `et dixit, Quod sponsus sanguinum tu mihi' significat quod plenum omni violentia (c)et hostilitate contra verum et bonum: `et cessavit ab illo' significat quod permissum ut repraesentarent: `tunc dixit, Sponsus sanguinum ad circumcisiones' significat quod tametsi internum plenum esset violentia et hostilitate contra verum et bonum, usque reciperetur circumcisio pro signo {2}repraesentativo purificationis ab amoribus spurcis. @1 Deleted before and after repraesentativa$ @2 Instead of repraesentativo S had externo, then d$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church