7042. `Et occurrit illi Jehovah': quod significet oppositionem, constat ex significatione `occurrere' quod sit oppositio, quod nempe aliqua Ecclesia apud gentem illam institui posset; quod oppositio sit contra Divinum, significatur per quod Jehovah illi occurrerit; ex sensu litterae apparet sicut Jehovah seu Divinum Se opposuerit, quia dicitur quod `occurrerit illi Jehovah'; sed sensus internus est quod oppositio fuerit contra Divinum; Divinum erum nusquam Se opponit alicui, sed est homo seu gens quae se opponit Divino, et cum se opponit, quia non sustinet Divinum, apparet sicut foret resistentia a Divino; {1}quomodo hoc se habet, constare potest ab illis qui in alteram vitam veniunt et cupiunt venire in caelum, et tamen non tales sunt ut ibi esse queant; cum illis permittitur {2}quod cupiunt, tunc cum in via sunt et prope ad introitum in caelum, apparent sibi ut monstra et incipiunt angi et cruciari, quia non sustinent verum et bonum quae ibi, {3} et credunt quod caelum et Divinum Se illis opposuerit cum tamen illi sunt, quia in opposito sunt, qui hoc sibi inferunt. Inde quoque constare potest quod Divinum non Se alicui opponat, sed quod homo sit qui se opponit Divino. @1 se habet hoc sicut illi$ @2 ut in coelum veniant$ @3 i idcirco se retro praecipitant$