Arcana Coelestia (Elliott) n. 7044

Previous Number Next Number See English 

7044. `Et accepit Zippora petram': quod significet quale ostensum ab Ecclesia repraesentativa per verum, constat ex repraesentatione `Zipporae' hic, quod sit Ecclesia repraesentativa; et ex significatione `petrae' quod sit verum fidei. Quod circumcisio facta fuerit per gladiolos petrarum, significabat quod purificatio ab amoribus spurcis fieret per vera fidei, n. (x)2039, 2046, 2799; nam circumcisio erat repraesentativum purificationis ab amoribus illis, {1} n. 2799. Causa quod purificatio fiat per vera fidei, est quia haec docent quid bonum, tum quoque quid malum, ac ita quid faciendum et quid non faciendum; ac cum homo scit vera illa et vult facere secundum illa, tunc ducitur ille a Domino et per Divina Ipsius media purificatur. Quia vera fidei docent quid malum et quid bonum, patet quod per `accepit Zippora petram' {2}significetur quale ostensum per verum. Quod `Zippora' repraesentet Ecclesiam repraesentativam, constat ab illis quae in his versibus sequuntur. @1 i videatur$ @2 significatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church