Arcana Coelestia (Elliott) n. 7049

Previous Number Next Number See English 

7049. `Tum dixit, Sponsus sanguinum ad circumcisiones': quod significet quod tametsi internum plenum esset violentia et hostilitate contra verum et bonum, usque reciperetur circumcisio pro signo repraesentativo purificationis ab amoribus spurcis, constat ex significatione `sponsi sanguinis' quod sit plenum omni violentia et hostilitate contra verum et bonum, de qua supra n. 7047; et ex significatione `circumcisionis' quod sit signum repraesentativam purificationis ab amoribus spurcis, de qua n. 2039, 2632, 3412, 3413, 4462, 4486, 4493. Dicitur hoc a Zippora, quia nunc {1}genti illi permissam fuit repraesentare Ecclesiam, quod significatur per quod `cessaverit ab illo occidendo,' n. 7048. (m)Quod circumcisio facta sit signum repraesentativum purificationis, est quia per abscissionem praeputii {2}significabatur remotio amorum spurcorum, et per id nudatio interni, n. 7045; cum itaque ad internum nihil attenditur, {3}ut apud (t)illam gentem quae fuit in externis absque interno, tunc {4}remanet significatio circumcisionis seu abscissionis praeputii, nempe quod sit remotio amorum spurcorum, ita purificatio, quapropter illud pro signo repraesentativo inservire potuit.(n) @1 After fuit$ @2 significatur$ @3 sed solum ad externum$ @4 manet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church