Arcana Coelestia (Elliott) n. 7056

Previous Number Next Number See English 

7056. `[Et ivit, et] occurrit illi in monte Dei': quod significet conjunctionem in bono amoris ibi, constat ex significatione `occurrere' seu obviam venire, quod sit conjunctio, de qua mox supra n. 7054; et ex significatione `montis Dei' quod sit bonum amoris Divini, de qua n. 6829. Cum hoc ita se habet: conjunctio veri immediate a Divino procedentis cum vero quod mediate procedit non dari potest quam in bono, nam bonum est ipsa humus; vera sunt semina, quae non alibi quam {1}in bono ut in sua humo crescunt; {2} bonum {3}etiam est ipsa anima veri, inde verum, ut sit verum, existit et inde vivit. 2 (s)Verum quod immediate a Divino procedit vocatur verum, sed est in se bonum quia a Divino Bono procedit; at est bonum cui omne verum Divinum unitum est; verum dicitur quia in caelo apparet ut lux, at est lux qualis lux vernalis cui calor vivificans omnia telluris {4}unitus est; ex his constare quoque potest quod conjunctio veri immediate a Divino procedentis cum vero quod mediate procedit non dari queat nisi in bono, consequenter nisi homo afficiatur vero propter verum, {5}imprimis propter bonum, ita propter vitam, tunc enim homo in bono est. 3 {6}Adhuc sciatur quomodo se habet cum conjunctione illa, ex his: verum immediate a Divino procedens intrat in voluntatem hominis, haec via ejus est; at verum quod mediate a Divino procedit intrat in intellectum hominis, quapropter non conjunctio fieri potest nisi voluntas et intellectus unum agant, nempe nisi voluntas velit bonum et intellectus confirmet id per verum; cum itaque conjunctio est, tunc apparet Dominus ut praesens; Ejus praesentia etiam percipitur; at cum non conjunctio est, tunc est Dominus (d)sicut absens {7}; sed absentia Ipsius non percipitur si non scitur ex aliqua perceptione quid Ipsius praesentia.(s) @1 ibi$ @2 i omnia enim vera spectant bonum, et procedunt a bono, quapropter verum cum vero, ut sit verum, non dari potest quam in bono,$ @3 enim$ @4 conjunctis$ @5 et$ @6 i Ut$ @7 i tametsi praesens$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church